De Incarnatione Domini Contra Nestorum
Cassian, John
John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 17). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1888.
uides ergo quod Christus omnia est et nomen illius significatio est utriusque naturae, quia et homo et deus natus ita in se cuncta conplectitur, ut in eius nomine nihil deesse noscatur. non ergo ante partum uirginis eadem in praeterito aeternitas hominis quae dei: sed quia in utero uirginis unitus est deus homini, factum est ut in Christo omnino non possit alterum sine altero nominari.