De Incarnatione Domini Contra Nestorum

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 17). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1888.

et si qui forte iam letifero illo uirosi anguis spiritu afflati sunt [*]( 1 dispitabilibuB M eatiferas M 2 contingant M 3 speeiae N 4 hii p uilescant M 5 ammixtione Np 6 ordei Mp tamen om. M 8 eorum M ex ae miiibus Np: ex similibus M ex seminibus e 10 his N1 hii p spiritalem legentibus Mv spiritalcm tribuant legentibus p 11 tribuant om. M 12 fecerit p 13 saturatos] sauctos M quoque om. M 14 »turandos p: saturatos NMav 16 ut par p 17 spualis M 20 domine] S. M obaecramus N et N 21 uoti] uocati M deaptcio Nx 24 transferãs p 25 euuangelioo (post ipsum) N euangeltc3 M 26 salubre Nl saluberrimum M 28 laetifero N )

327
corruptoque animarum ac mentium statu pestiferos uenis languentibus morbos trahunt, des cunctis sani sensus uigorem, des plenam fidei sanitatem, ut tribuens per scripta haec nostri operis tui muneris salutarem omnibus curam ad instar penitus sanctificati in euangelio a te cibi, sicut per esum illum corroborasti esurientes, ita per hunc sanari iubeas tabescentes.

Igitur quia neganti deum haeretico abunde iam, ut reor, cunctis superioribus scriptis diuinorum testimoniorum auctoritate respondimus, nunc ad fidem Antiocheni symboli uirtutemque ueniamus, in quo cum ipse baptizatus sit ac renatus, suis eum professionibus argui, suis ut ita dicam armis conteri oportet. I hic enim ordo est, ut superatus iam testimoniis sacris etiam se ipso ut ita dicam teste superetur. neque enim aliis iam rebus contra eum agi necesse erit, cum palam sa et euidenter ipse conuicerit.

textus ergo ac fides Antiocheni symboli haec ost: credo in unum et solum uerum deum, patrem omnipotentem, creatorem omnium uisibilium et inuisibilium creaturarum: et in dominum nostrum Iesum Christum, filium eius unigenitum et primogenitum totius creaturae, ex eo natum ante omnia saecula et non factum, deum uerum ex deo uero, homousion patri: per quem et saecula conpaginata sunt et omnia facta, qui propter nos uenit et natus est ex Maria uirgine, et crucifixus sub Pontio Pilato et sepultus: et tertia die resurrexit secundum scripturas, et ascendit in caelos, et iterum ueniet iudicare uiuos et mortuos, et reliqua. in symbolo, qui ecclesiarum omnium fidem loquitur, scire opto quid sequi malis, hominum auctoritatem an dei?