De Incarnatione Domini Contra Nestorum
Cassian, John
John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 17). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1888.
Hoc enim, quod in carne atque ex carne uenit, ortus eius fuit, non inminutio, et natus tantum est, non demutatus, quia, licet in forma dei manens formam serui assumpserit, infirmitas tamen habitus humani non infirmauit naturam dei, sed incolumi utique atque integra diuinitatis uirtute in carne hominis totum quod actum est profectus fuit hominis, non defectio maiestatis. nam cum editus in carne humana deus sit, non ideo est in carne natus, ne deus in se maneret, sed ut deo in se manente homo deus esset.