De Incarnatione Domini Contra Nestorum
Cassian, John
John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 17). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1888.
duo ergo sunt, id est et ille qui ex deo patre in caelo genitus, et ille qui ex Maria deo inspirante conceptus. ac per hoc quartus est hic quem introducis, quem in tantum, cum uerbis hominem solitarium dicas, re ipsa solitarium non fuisse confirmas, ut eum, etiamsi non ita ut debes, tamen et honorabilem et uenerandum et adorandum esse fatearis.