De Incarnatione Domini Contra Nestorum

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 17). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1888.

sicut et tu, etiamsi [*]( 1 omousion NMp 2 propter N 3 diuersttatem N2 4 omousios Np et sic passim omonsiua M bis 5 fuit ... 6 matri om. M quod aliter p 7 deus est utriusque Np 9 est om. Mv 15 rederaptione Np 23 ammodum N 25 deum M 27 DOQ negare Nxp nunquam M 28 habenda sit Mv )

342
hodie in caelo dominum Iesum Christum, qui ex Maria uirgine natus est, uerum deum diceres, tamen nisi semper deum diceres non uere confitereris. sed uidelicet non uis mutare in aliquo aut uariare sententiam: quem natum hominem solitarium dicis, etiam hodie deum non esse contendis. o noua ac singularis impietas. quem cum haereticis hominem esse asseris, deum nec cum haereticis conSteris.j

Sed tamen, ut dicere institueram, duos a te absque dubio Christos fieri, id ipsum dilucidandum est. dic mihi, quaeso, tu qui Christum a filio dei separas, quomodo in symbolo Christum ex deo natum esse fatearis? ais enim; credo in deum patrem et in Iesum Christum filium eius. habes ergo hic Iesum Christum filium dei. dicis autem ex Maria non eundem filium dei natum. ergo alter ex deo Christus, alter ex Maria. duo ergo in sententia tua Christi sunt, qui, cum in symbolo Christum non neges, alterum ex Maria Christum asseris quam eum quem in symbolo confiteris.

sed dicis forsan Christum non esse ex deo natum. et quomodo in symbolo ais: credo in Iesum Christum filium dei? aut ! negaturus es ergo symbolum aut confessurus filium dei Christum. si autem confiteris in symbolo Christum filium dei, necesse est ut eundem ex Maria confitearis Christum filium dei: aut si alium ei Maria Christum asseris, duos utique Christos esse blasphemas.

Sed tamen etiamsi perfidia ac peruersitas tua hac symboli fide non concludatur, nonne, quaeso, ratione ipsa ac luce I ueritatis obrueris? dic mihi, quaeso, quisquis ille es, haeretice -trinitas certe est quam credimus, quam confitemur, pater i et filius et spiritus sanctus. de maiestate patris ac spiritus nulla quaestio est: filio calumniaris, eo quod non eundem ex Maria dicas editum quem ex deo patre generatum — dic mihi ergo, cum filium dei unigenitum natum ex deo non neges, [*]( 2 dicens bis p 3 conSteris N1 5 contendes ex contendas M 1 ac] etp 6 essti om. M 12 eius] dei av 16 simbolo M 17 asseras M I quam] quem p 19 simbolo Mp 20 sirabolum Mp 26 non* M I 27 heroticae N 28 patrem et filium pt Spm scm M l )

343
hunc qui ex Maria natus est quem uelis esse? dicis hominem solitarium iuxta illud quod ipse dixit: quod natum est ex carne, caro est.

sed appellari homo non potest solitarius qui sola non est humanae creationis lege generatus: quod enim in ea natum est, inquit angelus, de spiritu sancto est. et hoc tamen etiam tu ipse, qui omnia admodum sacramenta salutis neges, negare non audes. cum ergo de spiritu sancto natus sit, et dici homo non queat solitarius qui est deo inspirante conceptus, si ille non est qui iuxta apostolum semet ipsum exinaniuit formam serui accipiens et uerbum caro factum est et humiliauit semet ipsum factus oboediens usque ad mortem et qui propter nos egenus factus est, cum esset diues, dic mihi ergo: quis ille est qui et ex spiritu sancto editus et deo obumbrante conceptus? alterum absque dubio esse dicis.

duo ergo sunt, id est et ille qui ex deo patre in caelo genitus, et ille qui ex Maria deo inspirante conceptus. ac per hoc quartus est hic quem introducis, quem in tantum, cum uerbis hominem solitarium dicas, re ipsa solitarium non fuisse confirmas, ut eum, etiamsi non ita ut debes, tamen et honorabilem et uenerandum et adorandum esse fatearis.