De Incarnatione Domini Contra Nestorum

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 17). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1888.

Alioquin si non idem Christus ex Maria est qui ex ^ deo natus, duos absque dubio Christos facis secundum illud scilicet Pelagianae impietatis scelus, quae solitarium hominem ex uirgine natum asserens eruditorem eum dixit humani generis magis quam redemptorem fuisse, quia non redemptionem uitae hominibus, sed uiuendi dederit exemplum, uidelicet ut sequentes eum homines, dum similia agerent, ad consimilia peruenirent. una ergo impietatis uestrae origo, eadem errorum radix est. illi solitarium hominem ex Maria natum asserunt, et tu idem: illi filium hominis a filio dei separant, et tu idem.