De Incarnatione Domini Contra Nestorum

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 17). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1888.

crux itaque domini, quae stultitia gentibus et Iudaeis scandalum fuit, tibi utrumque est. neque enim aut stultitia ulla maior est quam non credere aut maius scandalum quam audire nolle. uulnerabantur ergo illorum aures ad praedicationem ac passionem dei, sicut nunc uulnerantur tuae: plagam esse hoc auditus sui putabant, sicut tu putas: et hinc erat quod ad nomen dei ac domini Iesu Christi praedicante Christum deum Paulo apostolo claudebant illi capitis sui aures, sicut tu claudis animi.