De Incarnatione Domini Contra Nestorum

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 17). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1888.

uides ergo destruere te penitus atque eradicare omnem catholici symboli, omnem catholici sacramenti fidem. o scelus, o portentum, ut. ille ait, in ultimas terras asportandum, quia hoc rectius de te dicitur, ut in illas scilicet solitudines transeas, ubi nullum ualeas inuenire quem perdas. fidem ergo salutis nostrae, sacramentum spei ecclesiasticae tu auditus tui atque aurium plagam putas? et quomodo quondam, cum ad baptismum curreres, sanis haec sacramenta auribus audiebas? quomodo, cum te magistri ecclesiarum-, docerent, aures tuae non uulneratae sunt? sine ulla tunc certe plaga duplici oris atque aurium fungebaris officio, cum et audita ab illis diceres et ipse te dicentem dictor audires.