De Incarnatione Domini Contra Nestorum

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 17). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1888.

Te ergo, inquam, te ipsum consulo. dic mihi, quaeso, si Iudaeorum quispiam aut paganorum catholicae fidei symbolum neget, num audiendum eum esse existimes? non utique. quid, si id ipsum haereticus aut apostata? multo certe minus, quia intolerabilius est ueritatem cognitam derelinquere quam incognitam denegare. duos igitur in te uidemus, catholicum et apostatam, et prius quidem catholicum, nunc apostatam. quem ergo nobis sequendum putes, ipse constitue: alterum enim praeponere in te non potes, nisi alterum in te ipse damnaueris.

dicis ergo damnari a te eum qui prius fueris, damnari I a te catholicum symbolum, damnari omnium confessionem, damnari fidem. et quid igitur — o indignum facinus, o intolerabilis dolor — quid facis in ecclesia catholica, catholicorum praeuaricator? cur coetum populi polluis, qui fidem populi denegasti? insuper et consistere in altario et conscendere tribunal et offerre inpudentissimum ac perfidissimum os tuum populo dei ausus es, occupare cathedram, praesumere sacerdotium, profiteri magistrum. ut quid doceas Christianos?