De Incarnatione Domini Contra Nestorum

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 17). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1888.

Te ergo, inquam, te ipsum consulo. dic mihi, quaeso, si Iudaeorum quispiam aut paganorum catholicae fidei symbolum neget, num audiendum eum esse existimes? non utique. quid, si id ipsum haereticus aut apostata? multo certe minus, quia intolerabilius est ueritatem cognitam derelinquere quam incognitam denegare. duos igitur in te uidemus, catholicum et apostatam, et prius quidem catholicum, nunc apostatam. quem ergo nobis sequendum putes, ipse constitue: alterum enim praeponere in te non potes, nisi alterum in te ipse damnaueris.