De Incarnatione Domini Contra Nestorum

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 17). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1888.

Legimus in euangelio appositis iubente domino quinque panibus innumeram dei plebem esse satiatam, et quomodo id tamen factum sit, nec enarrare sermo nec colligere aestimatio nec concipere sensus potest. tanta et tam inconprehensibilis diuinae uis potestatis est, ut, cum habeamus in nobis facti ipsius conscientiam, inpossibile tamen nobis sit facti scire rationem. iam primum enim quis conprehendere queat quomodo tam exiguus panum numerus non dicam ad esum ac saturitatem, sed etiam ad diuisionem ipsam appositionemque suffecerit, cum plura multo milia hominum fuerint quam panes ipsi, plura paene conuiuia quam de tot panibus fragmenta esse possunt?