De Incarnatione Domini Contra Nestorum

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 17). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1888.

bene autem conscius aeternitatis suae illa in corpore tunc Iudaeis uoce respondit, qua quondam Moysi locutus fuerat in spiritu. hic enim ait: priusquam Abraham fieret, ego sum, Moysi autem: ego sum qui sum. admirabili utique diuinae naturae aeternitatem sermonis magnificentia praedicauit, quia nihil de deo tam conueniens dici potest quam ut semper esse dicatur, quia esse nec praeteriti initium nec futuri terminum habet. et ideo apertissime hoc de aeterni dei natura dicitur quod aeternitati optime coaptatur.