De Incarnatione Domini Contra Nestorum
Cassian, John
John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 17). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1888.
et ideo pulchre ac mirabiliter ab ipso unigenito filio dei usque ad unitum filio dei filium hominis praedicatio apostolica descendit, ut, sicut ipse rerum ordo, ita etiam doctrinae sermo decurreret, ita cuncta inseparabili conexione et quasi quodam ponte continuans, ut sine ulla penitus diuisione et interuallo eum, quem in principio mundi legeres, in fine temporis inuenires, neque ulla omnino distractione impiae discissionis admissa unum in carne atque in spiritu filium dei crederes, cum ita apostolicum magisterium deum pariter atque hominem per sacramentum corporeae natiuitatis unisset, ut eundem tibi reconciliantem in cruce omnia demonstraret, quem ante exordium mundi imaginem dei inuisibilis praedicasset.