De Incarnatione Domini Contra Nestorum

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 17). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1888.

uides quot modis, quam uariis, quam multiplicibus, quam indiuiduis, quam apertis ita sacramentum unitae cum deo carnis exposuit, ut nemo alterutrum dicere omnino possit, qui non utrumque memorant, quod ipse quoque apostolus alibi euidentissime: losus enim, inquit, Christus heri et hodie, ipse et in saecula.

hoc est illud utique quod superiore testimonio dixit: quod erat a principio, hoc manus nostrae palpauerunt: non quia palpari per se spiritus posset, sed quia uerbum scilicet caro factum in homine quodammodo, cui unitum fuerat, palpabatur, et ideo idem Iesus heri et hodie, id est idem ante exordium mundi qui in carne, idem in praeterito qui in praesenti, idem quoque etiam in saecula, quia idem per omnia, qui ante omnia, et hoc totum dominus Iesus Christus.\t