De Incarnatione Domini Contra Nestorum
Cassian, John
John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 17). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1888.
uides quemadmodum Christi atque ecclesiae nomina uiri ac mulieris nominibus adiungens [*]( I 21] Eph. 5, 25. 23] L c. 28-30. ) [*]( r3 spualibus M tum] totum M de ante hoc om. M 4 inteiligi Mp quia] qua N 7 ulterioribus (sic!) N ulterioribus p 11 magestas p(M) 14 mimstprio N miaterio Mp 16 saluatorj dñs M 17 iutellig. M intelligetur p 18 etandem (x eras.) N hisdem p 21 mutuum] matu Nl tuum M adhortabatur Mv effectum N1p 23 itaJ ta ita initio uersus M 25 umquam om. Np 26 et amte Christus om. M . 27 tneubra p 28 mulieres N1 ) [*]( l 28* )
320
omnes a carnali audientia ad spiritalem intellegentiam traxit, cum enim omnia ista dixisset, subdidit ea quibus in euangelio dominus usus fuerat testimonia, dicens: propter hoc relinquet homo patrem suum et matrem, et adiungetur ad uxorem suam, et erunt duo in carne una. et quid post haec quasi cum magna clamoris protestatione subiecit? sacramentum, inquit, hoc magnum est. remouit utique de hoc omnino et amputauit carnalem intellectum, ubi sacramentum penitus dixit esse diuinum. et quid tamen post ista subdidit? ego autem dico, inquit, in Christo et in ecclesia.