De Incarnatione Domini Contra Nestorum
Cassian, John
John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 17). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1888.
fides ergo haec tantum catholica, haec I tantum uera est, dominum Iesum Christum, sicut deum ita et hominem, et sicut hominem ita et deum credere. omnis enim, qui soluit Iesum, ex deo non est. soluere autem hoc est, quod unitum est in Iesu uelle rumpere et quod indiuiduum separare. quid autem in Iesu unitum et indiuiduum ? homo utique et deus. ergo ille Iesum soluit, qui haec separarit atque disruperit. [alioquin si non disrumpit ac separat, ergo nec soluit. si autem separat atque disrumpit, ille utique soluit qui separat atque disrumpit.]
Et ideo omni homini in hanc blasphemiam atque insaniam prorumpenti ipse pro se in euangelio dominus Iesus illud quod ad Pharisaeos locutus est clamat ac protestatur: quod deus coniunxit, homo non separet. quod licet illic, [*]( 27] Matth. 19\' 6. , ) [*]( 1 facias Np 2 extimes M 3 fuiase deum in eo denegas M 4 non negares] denepares Mt 5 manicheus Mp ecclesia Nx 6 qui Iesum Mv ebion M 12 utrum M 15 tanta uera p 16 et anle hominem OWl. N 18 iesum NM 19 iesum M 20 haec]hoc ergo N separat atque disrum- pit M 21 dirruperit N disrumperit p .23 qui sepILRt atque diarumpit om. Npv uerba alioquin... diaruuapit uncis inclusi 24 hac blaspbemia atque insania M 25 pro se om. M lesns] dicit p1 26 quod phariseis M 27 illts Np licet hic ubi dicturn est u dno M )