De Incarnatione Domini Contra Nestorum
Cassian, John
John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 17). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1888.
et ideo sanctus Iohannes omnis, inquit, qui soluit Iesum, ex deo non est: et hoc est antichristi agnoscisne eum, haeretice, agnoscis iam de te palam et signanter ista dixisse? nemo enim ita soluit Iesum quam qui non confitetur deum. cum enim in hoc omnis ecclesiae fides et omnis cultus sit, Iesum deum uerum fateri, quis magis uenerationem eius et cultum soluere potuit quam qui totum in eo quod omnes colimus denegauit? caueas ergo, obsecro, caueas ne quis etiam te antichristum dicere queat. conuiciari me aut maledicere putas? non meum est quod loquor. ecce euangelista dicit: omnis, qui soluit Iesum, ex deo non est: et hoc est antichristi.