De Incarnatione Domini Contra Nestorum
Cassian, John
John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 17). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1888.
Hoc enim illud est quod reuelante sibi domino ille carissimus dei Iohannes praeuidens id de eo ipso locutus est qui [*]( J 10] Ps. 80, 10. 23] Hierem. 17, 5. 1 ) [*]( 2 negato p: nega. tu NMv cf. IIII, 6, 4 adnot. 3 qui quae] quicq; M 4 intellige Mp ot om, p egipto p 5 christos (amt a) M 7 natiuitatem p 8 tranBiuit M quicquid p 11 sensum Nl hoc sensu haec et hoc M 12 quod NM 13 egipto p israeliticae Mp 14 homine N1 16 contra] iuxta M 18 aut a (a add. m. 2) prophetia N et (propbecia) p: aut prophetaci M aut a propheta v 20 homine N 21 dum nrm pv 22 4uppliciter p 23 maledictus eat p qui spem ... 24 maledictus om M 24 credat p\' 25 nichil minus M homine M 26 denegauit r 27 cJarissimus N 28 de deo pt ipse M... )
et ideo sanctus Iohannes omnis, inquit, qui soluit Iesum, ex deo non est: et hoc est antichristi agnoscisne eum, haeretice, agnoscis iam de te palam et signanter ista dixisse? nemo enim ita soluit Iesum quam qui non confitetur deum. cum enim in hoc omnis ecclesiae fides et omnis cultus sit, Iesum deum uerum fateri, quis magis uenerationem eius et cultum soluere potuit quam qui totum in eo quod omnes colimus denegauit? caueas ergo, obsecro, caueas ne quis etiam te antichristum dicere queat. conuiciari me aut maledicere putas? non meum est quod loquor. ecce euangelista dicit: omnis, qui soluit Iesum, ex deo non est: et hoc est antichristi.