De Incarnatione Domini Contra Nestorum
Cassian, John
John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 17). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1888.
huius ergo mortiferae ac perniciosae prauitatis haec quae nunc orta est recens haeresis quasi rediuiuos quodammodo suscitans cineres in ueteribus fauillis nouum mouit incendium: solitarium quippe hominem natum esse asserit dominum Iesum Christum. et ideo quid necesse est ut requiramus, an in consequentibus eius peruersitatis sit quae est in capite ipso sceleris unius? superfluum quippe est expectare in posterioribus qualis sit, quae expectandi omnino causas iam in principio non reliquit. quae enim ratio est explorare, an in similitudinem superioris haereseos eadem promittat homini, quae, quod immanissimum scelus est, eadem tollit deo, ita ut paene impium sit, cum uideamus quid praecesserit, requirere quid sequatur? quasi uero aliqua in consequentibus causa afferri possit, qua se probet non esse impium qui negauerit deum.
ait ergo, ut saepe iam diximus, noua. haeresis, dominum Iesum [*]( 2 tantumodo M arepta Np 3 pie religioseque Mv optinuisse p 6 tantumodo M 7 eo] et M 8 uelud Np turba M 11 et antc deo om. Np 12 nefandi esset] execrabilis est M dampnabilisque NMp damnabilis av 13 sacrilegi N affecit N hominem Mx in spem p: in ape M, om. N 16 perniciosae ac mortiferae Mv 19 esse om. p 22 exspectare p forl. spectare et 23 spectandi scribendum 25 simili. tudine M homini om. M 27 pene NMp quid] que p 28 aliqua uero p 30 dSm rirfii p )
si quid itaque in hac re per hominis opus actum est, humanas quaere rationes: si autem totum, quod actum est, dei uirtus est, quid inpossibilitatem spectas humanam, ubi efficientiam uides esse diuinam? sed de hoc tamen plenius postea. nunc quod paulo ante ordiri coepimus exequamur, ut omnes sciant te in Pelagianis cineribus ignes quaerere et nouis sacrilegiorum flatibus fauillas ueteres excitare.