De Incarnatione Domini Contra Nestorum
Cassian, John
John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 17). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1888.
quis, quaeso, est qui haec loquitur? Christus utique. ubi autem tunc erat cum loqueretur? in terra scilicet. et quomodo se et de caelo, cum natus est, descendisse, et cum loquitur, in caelo esse testatur, et eundem se filium hominis esse dicit, cum utique et e caelo nisi deus descendere non potuerit, et cum in terra loquitur, in caelo utique nisi per dei infinitatem esse non possit? aduerte ergo tandem et percipe, quod idem est filius hominis qui uerbum dei, quia et filius est hominis, dum ex homine uere nascitur, et uerbum dei, dum idem, qui in terra loquitur, manet semper in caelo. ac sic humanae est natiuitatis, quod filium se hominis uere dicit, diuinae autem infinitatis, quod e caelo penitus non recedit.
et ideo bene apostolus instar diuinorum uerborum docens (qui enim, inquit, descendit, ipse est et qui ascendit super omnes caelos, ut impleret omnia) ipsum descendisse dicit quem ascendisse. descendere autem de caelo non potuit nisi uerbum dei, quod utique cum in forma dei esset, exinaniuit semet ipsum formam serui accipiens, in similitudine hominum factus, et habitu inuentus ut homo, humiliauit semet ipsum factus oboediens usque ad mortem, mortem autem crucis. descendit ergo de caelo uerbum dei, ascendit autem filius hominis; ipsum autem ascendisse dicit quem descendisse. ergo uides quod idem est filius hominis qui uerbum dei.
Et ideo secundum diuini uerbi magisterium intrepide iam et incunctanter et filius hominis e caelo descendisse et dominus maiestatis crucifixus esse dicendus est, quia secundum suscepti corporis sacramentum et filius dei factus est filius hominis et in filio hominis crucifixus est dominus [*]( 14] Eph. 4, 10. 17] Phil. 2, 6-8. ) [*]( 2 hoc Mv 3 de] e Mv 5 ut eundem p* se ow. M 6 poterit M 7 per diuinitatem Np posset M auerte p 9 quia] qui Np hominis est M 11 semper om. M ac si M 12 filium se] filiua M quo de N 15 qui et M 18 senjed M 19 similitudinem Mv et Uulgata 22 de] e Mv 24 est] et Mv 29 filius om. M et in filio hominis om. M )
breuiter ergo ac strictim nonnulla dici necesse est, ut dici possint, et enumeranda quaedam magis quam explicanda ac damnis ut ita dicam damna redimenda, cum propter hoc utique conueniat aliqua transcurri, ne necesse sit prope cuncta reticeri, uenit ergo inquit saluator in euangelio filius hominis saluare quod perierat, et apostolus fidelis, inquit, sermo et omni acceptione dignus, quoniam Christus Iesus uenit in hunc mundum peccatores saluos facere, quorum primus ego sum: sed et Iohannes euangelista in propria, inquit, uenit, et sui eum non receperunt.