De Incarnatione Domini Contra Nestorum
Cassian, John
John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 17). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1888.
Sed parum hoc elucere forsitan putas, non quia parum luceat, sed quia infidelitas tenebrosa semper ipsa sibi etiam in luce tenebras facit. audi itaque paucis sermonibus omne hoc unitatis dominicae sacramentum apostolum conplectentem. unus, inquit, dominus noster Iesus Christus, per quem omnia. Iesus bone, quanta est auctoritas in uerbis tuis. tua enim sunt quae a tuis per te dicuntur. ecce ut hoc apostoli dictum in paucis quanta conplectitur. unus, inquit, dominus noster Iesus Christus, per quem omnia. numquid ad praedicandum tanti mysterii sacramentum aliqua circuitione uerborum usus est, aut id, quod intellegi a nobis uoluit, longae orationis narratione tractauit? unus, inquit, dominus noster i Iesus Christus, per quem omnia.