De Incarnatione Domini Contra Nestorum
Cassian, John
John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 17). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1888.
illum uere praedicat credere, illum plenuc diuina asserit caritate, qui Iesum filium dei credit filium autem dei uerbum dei esse testatur, ac per hoc unum atque idem: penitus uult intellegi unigenitum uerbum dei et Iesum christum filium dei. uis autem plenius scire, quamuis Christus secundum carnem uere ex homine homo natus sit, tamen propter ineffe: bilem sacramenti unitatem, qua unitus cum deo homo est: nullam penitus inter Christum et uerbum esse distantiam? [*]( 7] I Ioh. 4,14. 11] Luc. 2,11. 21] I lob. 4,15 et 12. ) [*]( r4 ac si M 6 ex utroque M 9 connorione Mp * coniunxit 11 11 quia] quod M 12 qui est om, Np 15 petet N1 18 discт-E3t1 Npa: cf. cup. 8 fin. 19 quicquid p 21 quisquis N2v qui M 25 uerbum dei om. M 26 intelligi Mp aerum M 27 fili* Tn eias dei pl\' )
audi dominicum euangelium, immo potius audi ipsum de se dicentem deum. haec est, inquit, uita aeterna, ut cognoscant te solum uerum deum et quem misisti Iesum Christum. superius audisti uerbum dei ad sanandos homines missum esse, hic autem audis eum qui missus sit Iesum Christum esse. separa hoc, si potes, cum uideas tantam unitatem Christi et uerbi esse, ut non solum unitum cum Christo uerbum, sed etiam propter unitatem ipsam Christus iam uerbum esse dicatur.
Sed parum hoc elucere forsitan putas, non quia parum luceat, sed quia infidelitas tenebrosa semper ipsa sibi etiam in luce tenebras facit. audi itaque paucis sermonibus omne hoc unitatis dominicae sacramentum apostolum conplectentem. unus, inquit, dominus noster Iesus Christus, per quem omnia. Iesus bone, quanta est auctoritas in uerbis tuis. tua enim sunt quae a tuis per te dicuntur. ecce ut hoc apostoli dictum in paucis quanta conplectitur. unus, inquit, dominus noster Iesus Christus, per quem omnia. numquid ad praedicandum tanti mysterii sacramentum aliqua circuitione uerborum usus est, aut id, quod intellegi a nobis uoluit, longae orationis narratione tractauit? unus, inquit, dominus noster i Iesus Christus, per quem omnia.
simplici tantum et breui elocutione arcanum tantae maiestatis edocuit, hac scilicet fiducia, qua sciebat sermonem suum in negotio dei longis argumentationibus non egere et fidem dictis suis diuinitatem dare. sola. enim ad dictorum confirmationem rerum sufficit demonstratio, quando probatio in auctoritate dicentis est. unus ergo inquit dominus Iesus Christus, per quem omnia. considera ubi hoc de uerbo patris legeris quod de Christo legis. [*]( I 2] Ioh. 17, 3. 14] I Cor. 8, 6. ) [*]( 1 enuangelicum p 3 uerum om. Np misaisti N 7 ut] ot p1 eum om. M 11 in ipsa sibi luce etiam teiiebras M 12 lucct NI 15 Ihf N lesu Mpo 16 ut om. pv 17 in] quam Mv 18 noster om. Mv 19 miaterii Mp circumitione M 2U iutclligi Mp longa M 23 archanum Np aruhurum M ac NI 24 quia M 26 a addictorum (Rc) N )