De Incarnatione Domini Contra Nestorum
Cassian, John
John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 17). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1888.
Uis scire quam bene hoc apostolus praedicarit? audi quemadmodum hoc in os apostoli quasi ei ipsius dei ore defluxerit, dicente domino; non enim misit deus filium suum in mundum ut iudicet mundum, sed ut saluetur mundus per ipsum. ecce ipse, ut uides, dominus missum se a deo patre ad salutem humani generis protestatur. quodsi euidentius declarandum putas, quem filium ad saluandos homines deus miserit, quamuis proprius atque unigenitus filius non nisi unus sit et, cum filium suum misisse dicitur, unigenitum utique suum misisse monstretur, audi tamen Dauid prophetam eum, qui ad salutem humanam missus sit, euidentissime designantem. misit, inquit, uerbum suum, et sanauit eos.