De Incarnatione Domini Contra Nestorum
Cassian, John
John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 17). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1888.
uides utique apostolum non casu aliquid aut inconsiderata uoce dixisse, ut id quod semel dixerat praeteriret, quia scilicet nec cadere in eum casus aut inconsiderantia poterat, in quo plenitudo diuini consilii et sermonis habitabat, quid ergo ait? misit deus filium suum in similitudine carnis peccati, idem iterat, idem inculcat dicens: misit deus filium suum, eximius utique et admirabilis magister, sciens in hoc totum penitus catholicae sacramentum fidei contineri, ut natus in carne dominus et missus esse in hunc mundum dei filius crederetur, hoc etiam atque etiam clamitat dicens: misit deus filium suum.