De Incarnatione Domini Contra Nestorum

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 17). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1888.

Consummatis libellis tribus quasi fidelissimis atque opulentissimis testibus, utpote quorum ueritas non humanis tantum, sed etiam diuinis testimoniis locupletata est, sufficere quidem nobis ad causae probationem per diuinam auctoritatem abunde poterant, cum ipsa per se utique causae suae auctoritas diuina sufficiat. sed tamen quia plena est his testimoniis sacrorum uoluminum series, ubi tot testes sunt quot sententiae, immo ubi ipsa scriptura sacra quasi unum quodammodo diuini oris est testimonium, accumulanda quaedam adhuc putauimus non pro necessitate approbationis, sed pro facultate rerum et copia, ut, quidquid necessarium non esset defensioni, totum proficeret ornatui.