De Incarnatione Domini Contra Nestorum

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 17). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1888.

Itaque securus es tali affirmatione atque doctrina, quod numquam praedicatio tua aut gentilibus stultitia aut Iudaeis scandalum erit: numquam tu a Iudaeis atque gentilibus aut cum Petro crucifigeris aut cum Iacobo lapidaberis aut cum Paulo capite plecteris, non enim habet praedicatio tua illorum offensionem. solitarium hominem natum, solitarium passum asseris. timere non potes, ne persecutione sua illi te laedant, cum tu eos tua praedicatione confirmes.

Sed uideamus tamen adhuc aliquid de hoc ipso. Christus ergo iuxta apostolum uirtus dei et sapientia dei est. quid habes quod respondeas? quid habes quo te conferas ? exire hinc et progredi nusquam potes. Christus dei sapientia est et dei uirtus. ille, inquam, quem Iudaei insectati sunt, quem gentiles riserunt, quem tu cum illis ipse persequeris, ille, inquam, qui et paganis stultitia est et Iudaeis scandalum et tibi utrumque, ille, inquam, est dei uirtus et dei sapientia. quid habes quod agas? claudes forsitan aures, ne audias: hoc et Iudaei apostolo praedicante fecerunt.