De Incarnatione Domini Contra Nestorum
Cassian, John
John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 17). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1888.
non ergo subtilitate aliqua aut ckcuitione uerbomm usus est nec in praedicando domini euangelio crucis Christi nomen erubuit. et licet hoc scandalum esset Iudaeis et stultitia gentibus, deum audire natum, deum audire corporeum, deum audire I passum, deum audire crucifixum, non tamen ille propter [*]( 2] Rom. 8, 9. 5] 1. c. 33-34. 15] I Cor. 1, 22—24 ) [*]( 5 eloctos N 6 coudempuet NMp 8 poeuitus N 10 enim e duobus fieri M 11 ut om. Np intelligas Mp 12 dnmpnatione NMp 13 Sed] Si p sequutur N secuutur Mp 15 ccclaesiarum N 18 autem om. N (non p) 19 qui salui fiunt om. Np Graecis] gentibus M 21 docentis AT patrum Nf 23 certissimam p et] nc Mt 24 eUDdemque orucifiium N 2ã suptilitnte N circumitione Mv ) [*]( S5* )
sed tamen hoc, quod erat aliis scandalum ac stultitia, aliis erat uirtus dei et sapientia. pro diuersitate enim personarum erat diuersitas sensuum, et quod expers sani intellectus et incapax ueri boni diffidentia insipiens denegauerat, id intra ipsos animae recessus sacrum esse ac salutiferum fides sapiens sentiebat.
Dic mihi ergo, haeretice, hostis quidem omnium, sed, tuus maxime, cui crux domini Iesu Christi et cum Iudaeis scandalum est et stultitia cum gentibus, qui sacramenta uerae salutis et illorum respuis scandalo et istorum non sapis stoliditate: cur Pauli apostoli praedicatio aut paganis stultitia. aut Iudaeis scandalum fuit? numquid potuerat offendere homines, si Christum, ut tu asseris, solitarium esse hominem etiam ipse docuisset? cui enim natiuitas illius, cui passio, cui crux, cui peremptio incredibilis aut grauis esse potuisset? aut quid noui uel inauditi in se Pauli praedicatio habuerat, si id passum hominem Christum esse dixisset, quod passim cotidie in hominibus condicio humana toleraret?
sed illud utique erat quod gentilis stultitia non recipiebat, quod Iudaica infidelitas respuebat, quod Christum utique, quem illi, ut tu, solitarium hominem arbitrabantur, apostolus deum esse dicebat. hoc erat utique quod impiorum sensus refutabat, quod perfidorum aures ferre non poterant, in homine Iesu Christo dei praedicari natiuitatem, dei asseri passionem, dei adnuntiari crucem. hoc utique erat graue, hoc incredibile, quia hoc erat incredulum a [*](5] 1. c. 23. I ) [*]( 1 scandalu pietatem N iuneruauit M 2 robor N 3 mater] caro Mr 8 sensum N 9 aani] animi p 10 degenerauerat « 12 ergo om. Np hereticac N 13 domini uostri r 14 quia M 17 poterat M 19 cura enim N* 21 aut inauditi M fuerat M 22 quos p omnibus N1 23 conditio N tolleraret N )