De Incarnatione Domini Contra Nestorum

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 17). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1888.

nulla hic recipi disparatio potest, nulla discissio: una tantum est simplex, una tantum pia, una tantum sana. confessio, adorare, amare, colere Christum deum. uis autem adhuc plenius et cumulatius scire nullam inter deum et Christum esse distantiam et eundem penitus deum intellegendum esse quem Christum? audi apostolum ad Corinthios loquentem: omnes enim nos, inquit, manifestari oportet ante tribunal Christi, ut referat unusquisque propria corporis, prout gessit, siue bonum siue malum.

alia autem loco ad Romanam ecclesiam scribens omnes, inquit, adstabimus ante tribunal dei. [*]( 6] Act. 9, C. 9] II Cor. 13,3. 25] II Cor. 5,10. 29] Rom.14,10-11. ) [*]( t 2 ammonitns Np 5 subita M conseruus Npa 10 eius quaeritis eiias N eius quaeritis p Chriatua M (Uulgata) 11 hereticae N 13 si deus deus M 16 est in eo M 19 disseparatio dispatio M disneparatio fi 20 dinrisio N est simplex una tantum pta una tantum om. M 22 autemj aut, M cumulatus M 23 distantiam ex subatantiain N eundum N 24 intflligeuduin M 25 chorinthios N 28 autem om. M 29 stabimus M dei] Cbristi M et Uulgata ) [*]( ITII CuI. T. ) [*]( 26 i )

270
scriptum est enim: uiuo ego, dicit dominus, quia mihi flectet omne genu, et omnis lingua. confitebitur deo. uides ergo unum atque idem tribunal dei futurum esse quod Christi. intellege ergo indubitanter Christum deum, et ubi uides inseparabilem Christi ac dei esse substantiam, inseparabilem quoque agnosce esse personam: nisi forte, quia apostolus in alia nos manifestandos epistula ante tribunal Christi, in alia ante tribunal dei dixit, duo forte tribunalia facias et alios iudicandos a Christo, alios a deo censeas. sed haec friuola et furiosa sunt et insanientibus insaniora.

agnosce ergo omnium dominum, agnosce uniuersitatis deum, agnosce in tribunali dei tribunal Christi, agnosce in tribunali Christi tribunal dei, ama uitam, ama salutem tuam, ama a quo creatus es, metue a quo iudicandus. uelis enim nolis, manifestandus ante tribunal Christi es et seposita impietatis blasphemia ac uerborum infidelium cantilena, si aliud putas tribunal dei esse quam Christi, uenies ante tribunal Christi et inuenies utique documento inexplicabili ipsum tribunal dei esse quod Christi totamque in filio dei Christo et filii dei maiestatem et patris dei potentiam.