De Incarnatione Domini Contra Nestorum

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 17). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1888.

natura enim carms in spiritalem est translata substantiam, et illud, quod fuerat quondam hominis, factum est totum dei: et ideo non nouimus Christum secundum carnem, quia absorta per diuinam maiestatem infirmitate corporea nihil sacro resedit corpori, ex quo inbecillitas in eo carnis possit agnosci. ac per hoc, quidquid fuerat prius [*]( 2 et hoc a 3 et hic ... 4 hoc ait om. Njmv 4 quia Npav in saecula owt. Np 7 perfectam M19 sed nunc... non nouimus deletn in p m. 1 10 nunc autem tantum M 12 tot,uw] torius M 14 paeuitus N misterium M 17 non om. M 18 cxplicuit] Bcue margo N 19 coguotio N1 ignorautio (sic) N 21 quamdiu quod socunduin carnem| ut (sic!) M Male add. N in margine 22 nunc... desiuit om. M non titu. N 24 translatam M condum M 26 absorta] sic. NMp infirmitate corpoream M 27 residet M ex quo etc.] Male margo N 28 agnoseit pl quicquid Mpj )

265
substantiae duplicis, factum est uirtutis unius, cum utique non sit dubium Christum, qui crucifixus est ex infirmitate nostra, totum uiuere et maiestate diuina.

Quod scilicet apostolus omni scriptorum suorum corpore praedicans bene etiam ad Galatas scribens ait: Paulus apostolus, non ab hominibus neque per hominem, sed I per Iesum Christum et deum patrem. uides quam bene sibi in prioribus praesentibusque conueniat. illic enim dicit: nunc iam non nouimus Christum secundum carnem, hic ait: non ex hominibus neque per hominem, sed per Iesum Christum. patet quemadmodum etiam hic idem quod in superioribus doceat.