De Incarnatione Domini Contra Nestorum
Cassian, John
John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 17). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1888.
illic enim posuit: ex quibus Christus secundum carnem, hic autem: et si cognouimus Christum secundum carnem, illic: qui est super omnia deus, hic autem: Christum secundum carnem nunc iam non nouimus. species uerborum est alia, sed rei uirtus una. eundem- Idem enim, quem illic secundum carnem natum deum super omnia praedicat, eundem hic secundum carnem se iam non nosse confirmat, ideo scilicet, quia eundem, quem natum in carne nouerat, deum in saecula. confitetur, et ideo a se eum ignorari secundum carnem, quia sit super omnia deus [*]( 8] Rom. 0, 5. 12] 11 Cor. 5,16. 20] Rom. 9, 5. ) [*]( 1 cum] cum hoc M 2 dicit] dixit M 4 diuinitate N 6 naturamN 1 accipit NMp 12 inquit idem Mv neminem ex hoc Mv 15 sacris N 16 poeuitus N speciae N 18 Christum secundum carnem Mv 20 quo Mv 22 secundum carnem xps p1 25 secundum carnem xp̃m p1 tunc Ml non om. M 30 ignorari eum M )
ascendit orgo quodammodo «uasi in altiorem gradum doctrinae apostolicae praedicatio, et licet sensu sibi in utroque conueniat, sacramentum tamen perfectae fidei quasi sententia expressiore confirmat dicens: et si cognouimus secundum carnem Christum, sed nunc iam non nouimus, uidelicet quia prius eum et hominem scimus et deum, nunc tantum deum. cessante enim infirmitate carnis nihil in eo iam nouimus nisi uirtutem diuinitatis, quia totum in eo uirtus est maiestatis diuinae, ubi esse desiit infirmitas imbecillitatis humanae. omne ergo penitus hoc testimonio mysterium et sumptae carnis et perfectae diuinitatis exposuit.
dicens eum et si cognouimus Christum secundum carnem sacramentum nati in carne dei locutus est, adiciens autem nunc iam non nouimus uim depositae infirmitatis explicuit. ac per hoc cognitio illa carnis ad significationem pertinet hominis, ignoratio autem ad honorem diuinitatis. hoc est enim dicere: cognouimus Christum secundum carnem, quamdiu quod secundum carnem agnosceretur fuit: nunc iam non nouimus, postquam esse desiuit.