De Incarnatione Domini Contra Nestorum

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 17). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1888.

super Christum utique, et uox facta est de caelo dicens. de quo? de Christo scilicet. quid enim sequitur? hic est filius meus dilectus, in quo mihi conplacui. ut omnia illa propter quem facta essent ostenderentur, uox secuta est dicens: hic est filius meus dilectus. hoc est dicere: hic est propter quem cuncta facta sunt haec: hic est enim filius meus. propter hunc caeli aperti sunt, propter hunc spiritus meus uenit, propter hunc uox mea facta est:\' hic est enim filius meus. dicens ergo hic est filius meus , quem designabat? illum utique quem columba tangebat. quem ergo columba tetigit? Christum scilicet. ergo Christus filius dei est.