De Incarnatione Domini Contra Nestorum
Cassian, John
John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 17). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1888.
hoc si de Christo dictum negare ausus es, superest ut nec baptizatum Christum fuisse nec spiritum descendisse nec patrem locutum esse contendas. sed urguet tamen et premit te ipsa ueritas, ut, etiamsi confiteri eam nolis, tamen negare non possis. quid enim ait euangelista? baptizatus autem confestim ascendit de aqua. quis baptizatus est? Christus utique. et ecce, inquit, aperti sunt [*](2 columba N* et post columbam om. Mp 8 celo pl 4 hereticae N 5 interpretatione M 6 commendatione M 15 ac] a pa uirginem Mv: sed cf. VII, 22, 4 descendisset in terris 17 sit N 19 et om. Npv 20 con(com-)placuit Npa 21 quidquam M 22 conscendit Np 24 astitit Mp 27 urget Np 28 premit te] pmittet M 29 non uis M .80 baptatus p qui N 81 et om. M )
super Christum utique, et uox facta est de caelo dicens. de quo? de Christo scilicet. quid enim sequitur? hic est filius meus dilectus, in quo mihi conplacui. ut omnia illa propter quem facta essent ostenderentur, uox secuta est dicens: hic est filius meus dilectus. hoc est dicere: hic est propter quem cuncta facta sunt haec: hic est enim filius meus. propter hunc caeli aperti sunt, propter hunc spiritus meus uenit, propter hunc uox mea facta est:\' hic est enim filius meus. dicens ergo hic est filius meus , quem designabat? illum utique quem columba tangebat. quem ergo columba tetigit? Christum scilicet. ergo Christus filius dei est.