De Incarnatione Domini Contra Nestorum
Cassian, John
John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 17). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1888.
dictum displicet an persona dicentis? nec interpretatione certe indiget intellegentia allocutionis nec commendatione uerborum dignitas alloquentis: deus pater est qui dixit, euidens est quod dictum est. numquid aut tam inpudentem aut tam sacrilegam uocem proferre poteris, ut dicas de unigenito dei filio nec deo patri esse credendum? hic est ergo inquit filius meus dilectus, in quo mihi conplacui. sed temptabis forsitan dicere, ut est dementia, de uerbo hoc, non de Christo dictum fuisse. dic mihi ergo, quis erat qui baptizabatur? uerbum an Christus? caro an spiritus? negare utique non potes Christum fuisse.