De Incarnatione Domini Contra Nestorum

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 17). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1888.

perfecta [*]( 10] Matth. 16, 18. 20] 1. c. 19. 24] 1. c. 18. 27] L o. 19. ) [*]( 1 symon M 6 sanctus om. M spiritus sanctus pυ 11 rouelaaerunt ista et inspirauerunt Mv 14 doctusia N 15 quod M 16 quia om. M 19 fidem Nur 20 teuet an dominus om, M 22 intellegere M 24 iaferni Me 25 inferi p: inferni N Mυ 26 cnim om M inferni M 27 his M 29 super terram] in terris M et om. M )

280
apostoli fides potestatem quodammodo diuinitatis accepit, m quae ligasset uel soluisset in terris, ligata essent in caelestibus uel soluta. tu ergo, qui contra fidem apostoli uenis, cum ligatum te iam in terris uideas, superest ut ligatum te quoque in caelis esse cognoscas. sed longum est ire per singula, quae prolixissimam et copiosissimam dissertionem numero sui faciunt, etiamsi breuiter strictimque memorentur.

Sed unum addere tamen adhuc tibi apostoli testimonium uolo, ut intellegas his, quae ante passionem domini acta sunt, etiam quae post passionem sunt secuta congruere. inlapsus in conuentu discipulorum suorum clausis ianuis dominus cum ueritatem corporis sui apostolis declarare uoluisset, palpata Thomas apostolus carne illius, pertractato latere exploratisque uulneribus comperta penitus manifestati corporis ueritate quid proclamauit?