De Incarnatione Domini Contra Nestorum
Cassian, John
John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 17). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1888.
apostoli ergo dictum totius diuinitatis est testimonium, quia illius necesse est hoc dictum auctoritatem habeat quo auctore processit. beatus ergo inquit es, Simon Bar Iona, quia caro et sanguis non reuelauit tibi, sed spiritus patris mei qui in caelis est. ergo si Petro non caro et sanguis reuelauit ista uel inspirauit, iam intellegis quis inspirauerit tibi. si illum spiritus dei docuit qui Christum deum esse confessus est, uides quod tu spiritu daemonis doctus sis qui negare potuisti.
Sed tamen dictum illud domini quo conlaudauit Petrum quae dicta alia consequuntur? et ego, inquit, tibi dico quia tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo ecclesiam meam. uides quod dictum Petri ecclesiae fides est. ergo extra ecclesiam sit necesse est qui fide ecclesiae non tenetur. et tibi, inquit dominus, dabo claues regni caelorum.