De Incarnatione Domini Contra Nestorum

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 17). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1888.

Christum hunc, quem tu tantum hominis filium esse asseris, ille testatur filium dei. cui uis credamus, tibi an Petro? opinor, non es tam inpudens, ut praeponere te audeas primo apostolorum, tametsi quid est quod tu non audeas? aut quemadmodum apostolum non despicias, qui deum negare potuisti? tu es ergo inquit Christus filius dei uiui. numquid hoc ambigui aut obscuri aliquid in se habet? simplex tantum est et aperta confessio, Christum dei filium praedicat, negas fortasse dictum: sed euangelista testatur, an mentiri apostolum dicis? sed detestabilis falsitas, apostolum falsitatis accusans, an de alio Christo aliquo forsan hoc dictum esse contendis?

sed hoc nouum prodigiosi commenti genus, quid ergo reliquum est? unum scilicet, ut, cum et quid scriptum sit legatur et uerum sit quod legitur, tandem uel ui uel necessitate constrictus, cum falsitatem astruere non ualeas, ueritatem inpugnare desistas.

Sed tamen quia summi apostoli testimonio usus sum, quo dominum Iesum Christum deum coram ipse confessus sit, uideamus quemadmodum confessionem eius is quem confessus est adprobarit, quia plus multo est quam quod apostolus dixit, si dictum illius deus ipse laudauit. dicenti ergo apostolo tu es Christus filius dei uiui quid a domino saluatore responsum est? beatus es, inquit, Simon Bar Iona, quia caro et sanguis non reuelauit tibi, sed spiritus patris mei qui in caelis est.