De Incarnatione Domini Contra Nestorum
Cassian, John
John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 17). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1888.
Sed forte offendat te quod tamdiu unius uel maxime Pauli apostoli testimoniis loquor. satis mihi est idoneus quem elegit deus. nec enim erubesco eum fidei meae habere testem, quem uoluit deus mundi totius esse doctorem. sed tamen ut adquiescam in hoc uoluntati tuae, qui habere me forsan alios quorum utar testimoniis non arbitraris, audi perfectum humanae salutis et sempiternae beatitudinis sacramentum Martham in euangelio praedicantem. quid enim ait? utique, domine, ego credidi quia tu es Christus filius dei uiui, qui in hunc mundum uenisti. disce a muliere ueram fidem, disce aeternae spei confessionem. habes tamen grande solacium: non erubescas ab ea sacramentum salutis agnoscere, a qua testimonium deus non refutauit accipere.
Quodsi auctoritas tibi forsan personae maioris placet (quamuis nullius displicere uel persona uel sexus debeat cui confessio sacramenti auctoritatem facit, quia, quamlibet condicio cuiusquam aut locus minor sit, uirtus tamen fidei nescit inminui), interrogemus tamen non incipientem aliquem puerulum cuius institutio rudis, aut feminam cuius fides forsan uideatur incipiens, sed summum illum et inter discipulos discipulum et inter magistros magistrum, qui Romanae ecclesiae gubernaculum regens sicut fidei habuit ita et sacerdotii principatum.
dic nobis ergo, dic nobis, quaesumus, princeps apostolorum Petre, dic quemadmodum ecclesiae credere deum debeant? aequum est enim ut doceas nos doctus a domino et aperias nobis ianuam cuius clauem accepisti. exclude omnes suffodientes caelestem domum et eos qui per adulterinas cauernas et inlicitos intrare aditus moliuntur auerte, quia certum [*]( 10] Ioh. 11, 27. ) [*]( 1 in cruce esse M 3 laudiu M 5 me M 6 deus uoluit MP 7 quia M forsan praettrea tjuiljus usus sum testiuioniii M 9 Martham] iohem p 14 solatium M 19 sit om. Np 21 forsitau Npυ 24 sacerdotis Np 26 credere ecclesiae Mv 28 clauim M 29 fodieutes N (non p) )
dio ergo quemadmodum credere legum Christum et confiteri communem dominum debeamus. respondebis utique absque dubio: quid me consulis qualiter dominus confitendus sit, cum habeas qualiter ego sim ipse confessus? lege euangelium et non requires personam meam, cum habeas confessionem meam: immo illic habes ^ personam meam, ubi confessionem meam, quia, cum persona mea auctoritatem sine confessione non habeat, auctoritas est personae meae ipsa confessio. dic ergo, euangelista, dic nobis confessionem: dic fidem summi apostoli, hominemne tantum confessus sit Iesum an deum, carnem in eo tantum esse dixerit an dei filium praedicarit?