De Incarnatione Domini Contra Nestorum
Cassian, John
John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 17). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1888.
sapientiam loquimur inter perfectos: sapientiam uero non huius saeculi neque principum huius saeculi, qui destruuntur, sed loquimur dei sapientiam in mysterio, quae abscondita est, quam praedestinauit deus ante saecula in gloriam nostram, quam nemo principum saeculi huius agnouit: si enim cognouissent, numquam dominum maiestatis crucifixissent, sed sicut scriptum est: quod oculus non uidit nec auris audiuit nec in cor hominis ascendit, quae praeparauit deus his qui diligunt eum. uides quam breuiter sermo apostolicus quanta dixerit. sapientiam se loqui dicit, sed sapientiam quam perfecti tantummodo sciant, prudentes saeculi nesciant. dei enim hoc ait esse sapientiam, quae sit diuino tecta mysterio et ante omnia saecula in sanctorum gloriam praedestinata, atque ideo eam his tantum qui deum sapiunt esse cognitam, principibus autem saeculi huius penitus ignotam.