De Incarnatione Domini Contra Nestorum

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 17). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1888.

Sed uideamus tamen adhuc aliquid de hoc ipso. Christus ergo iuxta apostolum uirtus dei et sapientia dei est. quid habes quod respondeas? quid habes quo te conferas ? exire hinc et progredi nusquam potes. Christus dei sapientia est et dei uirtus. ille, inquam, quem Iudaei insectati sunt, quem gentiles riserunt, quem tu cum illis ipse persequeris, ille, inquam, qui et paganis stultitia est et Iudaeis scandalum et tibi utrumque, ille, inquam, est dei uirtus et dei sapientia. quid habes quod agas? claudes forsitan aures, ne audias: hoc et Iudaei apostolo praedicante fecerunt.