De Incarnatione Domini Contra Nestorum

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 17). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1888.

si homo solitarius Iesus Christus, ergo et ille, optans dari ecclesiis gratiam Christi, gratiam dari hominis optabat, et dicens gratia Christi uobiscum hoc dicebat: \'gratia hominis uobiscum, gratia carnis uobiscum, gratia inbecillitatis corporeae, gratia fragilitatis humanae\'. aut cur omnino nomen gratiae ipsius nominaret, si gratiam hominis optaret, quia optandi ratio non subsistebat, ubi non erat quod optaretur, nec precandum erat ut eius gratia his contingeret, qui substantiam, ut ais, ipsius quae optabatur gratiae non haberet?

ergo uides haec stalta esse penitus et ridicula, immo potius non ridicula, sed deflenda. ea enim, quae quibusdam facilioribus sunt ridicula, piis ac fidelibus flenda sunt, quia in stultitia uestrae infidelitatis illi effundunt lacrimas caritatis et in insipientia impietatis alienae illi habent lacrimas pietatis suae. resipiscamus ergo aliquando et respiremus, quia sensus hic non sapientia tantum, sed etiam spiritu caret, cum sit utique et spiritali sapientia uacuus et spiritu salutis alienus.

Sed dicis forsitan gratiam hanc domini nostri Iesu Christi, de qua apostolus scribit, non cum ipso natam, sed postea ei inlapsu diuinitatis infusam, quia et homo ipse a te dominus Iesus Christus, quem solitarium dicis, non cum deo natus, sed postea a deo dicatur assumptus, ac per hoc tum homini illi gratiam quando et diuinitatem datam. neque nos aliud dicimus quam quod diuina gratia cum diuinitate descenderit, quia et diuina gratia dei sit et largitio quodammodo ipsius diuinitatis [*]( 2 scit] scilioet M 4 hereticae N 5 quid] quia N quid his] qtdbns hec p 8 obtat M 11 quur M gratia N 12 gratia N 14 substaotia N 16 poenitus N inmo N flenda M 22 spuali M 24 dicas Mv 25 ei om. M 26 a te om. Mp dominus noster o 28 tum p: totam Nv tunc M 29 quando] quam deo M 30 cum ... 31 gratia om. M ̅ diuinitatem N 31 sit om. p )

259
ac donum munificentiae gratiarum.

temporia ergo inter nos forsan putetur magis quam rei esse distantia, quia diuinitatem, quam nos cum domino Iesu natam, tu postea dicas infusam. sed illud est quod natam cum domino diuinitatem negans nec postea fideliter confiteri potes, quia non potest una eademque res in parte esse impia et in parte probari pia, et eadem in portione fidei et in portione esse perfidiae. primum ergo illud a te requiro, dominum Iesum Christum, qui ex Maria uirgine natus est, hominis tantum filium an etiam dei filium dicas?