De Incarnatione Domini Contra Nestorum
Cassian, John
John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 17). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1888.
si solitarius homo Christus, quomodo haec facta per Christum? unde in eo diuina uirtus, si in eo sola, ut ais, humana condicio? unde caelestis largitas, si terrena paupertas? nemo enim potest tribuere quod non habet. dans ergo diuinam gratiam Christus habuit quod dedit. neque enim potest harum diuersissimarum inter se rerum quis differentiam sustinere, ut simul et patiatur indigentiam inopis et habeat munificentiam largientis. et ideo sciens apostolus Paulus omnes diuitiarum eaelestium thesauros in Christo esse recte ad ecclesias scribit: gratia domini nostri Iesu Christi uobiscum.
qui sci- licet saepius iam docuerat eundem deum esse quem Christum cunctamque in illo maiestatem deitatis esse et omnem in eo corporaliter plenitudinem diuinitatis habitare, recte utique iam sine adiectione nominis dei solam precatur gratiam Christi, [quia, cum eandem docuerit saepius gratiam dei esse quam [*]( 14] Ioh. 1,17. 24] I Cor. 16.23. ) [*]( 1 sane] quidem sane M 2 testimonium M 6 datam] data N 7 dotmimui nostrum a 8 est ante ille om. M 9 genitrii p generatrix M est om. Mo 10 ridiculum Np contradictionem om. Np tendere uelis Mo 16 eo ante diuina] ea p 17 conditio N eat (s. I.) coudicio p 20 diuissimarum N diuisarum p 23 ecclesiam M 25 dũm V 26 cunctaque N 28 adiectione M 29 qui cum M uerba quia cum ... grutiaw Christi uncis inclusi 1 )
si homo solitarius Iesus Christus, ergo et ille, optans dari ecclesiis gratiam Christi, gratiam dari hominis optabat, et dicens gratia Christi uobiscum hoc dicebat: \'gratia hominis uobiscum, gratia carnis uobiscum, gratia inbecillitatis corporeae, gratia fragilitatis humanae\'. aut cur omnino nomen gratiae ipsius nominaret, si gratiam hominis optaret, quia optandi ratio non subsistebat, ubi non erat quod optaretur, nec precandum erat ut eius gratia his contingeret, qui substantiam, ut ais, ipsius quae optabatur gratiae non haberet?