De Incarnatione Domini Contra Nestorum

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 17). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1888.

paruulum hunc, qui natus est, et pacis principem esse docuit et futuri saeculi patrem et deum fortem. quis est tergiuersandi locus? separari paruulus hic, qui natus est, a deo, qui in eo natus est, non potest: hunc enim, quem natum dixit, patrem futuri saeculi nominauit, hunc, quem paruulum nuncupauit, deum fortem esse praedixit. quid est, haeretice, quo te conferas? saepta et conclusa sunt omnia, non est usquam penitus exeundi locus. superest ut errorem, quem uoluntas noluit intellegere, tandem incipiat uel necessitas confiteri.

sed non contenti his, quae sufficiunt, quid etiam per alium prophetam spiritus sanctus dixerit inquiramus: si affiget, inquit, homo deum suum, quia uos affigitis me? ut euidentiora utique fierent quae prophetabantur, quod de passione domini nostri propheta cecinit, quasi ipsius, de quo dicebat, ore praedixit: si affiget homo deum suum, quia uos affigitis me? nonne tibi, quaeso, dixisse hoc dominus deus noster quasi ad crucem ductus uidetur: cur, quaeso, redemptorem uestrum me non agnoscitis? cur deum indutum pro nobis carnem nescitis? saluatori uestro necem paratis? auctorem uitae ad mortem ducitis? deus uester sum quem suspenditis, deus uest-er quem crucifigitis. quis, rogo, hic error [*]( 3] L o. 18] Malach. 3, 8. 81] L o. ) [*]( 1 omnibus Nl deum v: diim M, om. Npn 3 blasphimiae N 4 pnruulus ... nobis om M 5 bumenim NMp 6 nuntius ex aogelns N m. 1 7 fcli Np seculi M, item infra 12 esse om. Mv 13 heifticae N septa NMp 15 intelligere Mp 17 aliam N 18 affigit M ai amget] heremiae prophete si affiget homo deum suum margo N 20 quasi] quia Na 21 affigit NM 23 uideretur M uidetur] nota deus crucifigitur margo N quur bú M 25 carne v 26 auctorem ... ducitis om. M 27 uester sum quem crucitigitis M: ef. cap. 4, 8 )

253
aut, quae insania est? si affiget homo deum suum, quia nos affigitis me?

\' uides quomodo uox haec ipsarum quodammodo quae actae sunt rerum uox sit. numquid expressius quicquam aut manifestius quaeris? uides quomodo testimonia sacra natum in carne dominum Iesum Christum ab ipsis quodammodo incunabulis usque ad crucem quam pertulit prosecuta sint, cum utique illum, quem alibi legis deum in carne nasci, hic deum in cruce uideas affigi. et ideo a.