De Incarnatione Domini Contra Nestorum

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 17). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1888.

Sed quia testimonia sacrae natiuitatis abunde suppetunt, utpote quae idcirco omnia scripta sunt ut ipsius testes essent, inspiciamus ex pusilla aliqua portione etiam adnuntiationem de deo ueteris testamenti, ut intellegas futurum ex uirgine dei [*]( 8] Lac. 1, 85. 13] 1. c. ) [*]( 1 se antc donaute om. M poterant p1 2 areangelus M in nirginem p magestatem M (paxsim) 3 agitanda Nx 4 affuturamMp ti obumbrabit p1 obuinbrauit av 7 omnis om. M 8 et om. Np iu te M 9 scilicet ostenderet p 10 premis N 12 pnella credidit Np nuntianti p 13 sanctus om. M spiritus sanctus pvct .om. M 14 obumbrauit N obumbrabit tibi pl IG mistorii Mp 17 nascitur M v 21 que ex quem N 23 deberet N 24 diuinitatis M 25 ut puta M sunt scripta p 2G ox] in Mv pauxilla fx 27 intellogamus M )

250
ortum non tunc tantum cum actus est nuntiatum, sed etiam ab ipso admodum mundi ortu esse praedictum, re uera ut, quia ineffabile opus agendum erat, tolleret quandoque incredulitatem rerum praesentium praemissa semper annuntiatio futurorum, ait itaque Esaias propheta: ecce uirgo concipiet, et pariet filium, et uocabunt nomen eius Emmanuhel, quod est interpretatum: nobiscum deus.

quis est hic, incredule, ambiguitati locus? concepturam propheta uirginem dixit, uirgo concepit: filium nasciturum, filius natus est: uocandum deum, uocatur deus, hoc enim appellatur nomine, quod natura, unde cum uocandum eum dei spiritus deum dixerit, probat se a spiritu dei uacuum, qui se a consortio reddidit diuinae nuncupationis alienum, ecce ergo inquit uirgo concipiet, et pariet filium, et uocabunt nomen eius Emmanuhel, quod est interpretatum: nobiscum deus, sed illud est forsitan quo se infidelis uertat tergiuersatio, ut dicat hoc, quod uocandum eum deum propheta dixerat, non tam ad maiestatem diuinitatis quam ad appellationem nominis pertinere..