De Incarnatione Domini Contra Nestorum
Cassian, John
John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 17). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1888.
sed illud utique est quod illa omnia opera acta fuerant per iussionem dei, natiuitas autem agenda non erat nisi per aduentum, quia et concipi ab homine deus nisi [*]( I101 l c. 22] Ps. 32, 9.J ) [*]( 1 magestatem M explicuit Mv 3 id] ita M 5 magestate M 8 circumfusamM consumandum NM 12 do om. M 13 tantumodo M sacro M 14 apparato Nl 15 tantumodo M 16 poterat M ut p 17 crcandumque M 18 et ante principatuR om. M 20 exercitum N 21 sufficit M 25 magestas M 26 condicionem M 27 sufficit M opera acta] peracta M 28 feccrant N ^ )
bene addidit ideo, ut ostenderet scilieet ideo haec secutura, quia fuerant illa. praemissa, et quia deus superuenisset in conceptione, ideo deus futurus esset in partu. rationem ergo tantae rei puellae reddidit nescienti, dicens utique: quia sanctus spiritus superueniet et quia uirtus altissimi obumbrabit, ideo et quod nascetur sanctum uocabitur filius dei.
hoc est dicere: ne ignores, inquit, hunc tantae rei apparatum, hoc tanti mysterii sacramentum, ideo in te tota ueniet maiestas dei, quia ex te nascetur filius dei. quid hic ultra adhuc ambigi aut quid amplius dici potest? deum dixit superuenturum, dei filium nasciturum. tu quaere nunc, si placet, quomodo aut dei filius deus non sit, aut quomodo, quae deum edidit, theotocos, id est dei mater esse non possit? sufficere ergo haec tibi sola, immo sufficere haec tibi summa deberent.