De Incarnatione Domini Contra Nestorum

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 17). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1888.

audi quoque archangelum Gabrihelem Mariae uirgini praedicantem: spiritus, inquit, sanctus ueniet in te, et uirtus altissimi obumbrabit tibi: ideo et quod nascetur ei te sanctum uocabitur filius dei. uides quemadmodum natiuitatem dei indicaturus diuinitatis opera praemiserit. spiritus enim sanctus inquit ueniet in te, et uirtus altissimi obumbrabit tibi. pulcherrime loquens angelus diuinitate [*]( 11] Luc. 2, 11. 22] Luc. 1, 35. 26] 1. c. ) [*]( 2 natum ex uirgine p 3 apellari M 4 matrem tantum p 6 quod NMp quo av: cf. YII, 18, 1, 22, 4 domiui M 7 estimandum Np existimanda M misterium NMp niugestatis M 8 nnnucrit M disputauimus N n maria N 11 natus est] tes̄t̄ docet. mariam niatre dei margo N 13 intelligeres Mp (p pansim) 15 cognoueris M 18 didicises M 19 potentius N 20 nominauit ao 21 saluatore N 22 gabrielem Mp 24 ideoque et N et Uwlg. I )

248
uerborum maiestatem diuini operis explicauit. spiritus enim sanctus uirginis interiora sanctificans et in his potentiam diuinitatis suae spirans humanae se inseruit miscuitque naturae atque i quod alienum a se fuerat, suum fecit, uirtute id sua scilicet ac maiestate praesumens.

ac ne ad introitum diuinitatis humana fortasse infirmitas non subsisteret, uenerandam omnibus uirginem uirtus altissimi roborauit, ut corpoream inbecillitatem circumfusa umbrae suae protectione firmaret et ad consummandum conceptus sacri inenarrabile sacramentum humana infirmitas non deficeret, quam diuina obumbratio sustineret. spiritus ergo inquit sanctus ueniet in te, et uirtus altissimi obumbrabit tibi. si nasciturus itaque de sancta uirgine homo tantummodo solitarius erat, quid tanto agebatur sacri aduentus nuntio? quid tanto diuinitatis ipsius apparatu? si utique homo ex homine et caro tantummodo nascebatur ex carne, iussio quippe tantum ad id potuerat aut uoluntas diuina sufficere.