De Incarnatione Domini Contra Nestorum

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 17). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1888.

si enim corrigi queunt, habent in suorum correctionibus medellam, si corrigi nequeunt, habent in suorum damnatione sententiam. tamen ne praeiudicio magis aduersum eos quam iudicio uti \' uelle existimemur, ipsam eorum in medium pestiferam propositionem uel potius blasphemantem amentiam proferamus, sumentes in omnibus scutum fidei et gladium spiritus, quod est uerbum dei, scilicet ut resurgens uetusti I draconis caput idem diuini sermonis gladius etiam nunc in nonis anguibus secet, qui prius in antiquis serpentibus amputauit.

nam cum idem horum error sit qui illorum fuit, pro desectione istorum haberi debet desectio illorum, et quia renascentes colubri pestiferos in ecclesia domini flatus agunt et tabescere quosdam sibilis suis faciunt, iungenda est propter nouas infirmitates antiquis curationibus recens medella, ut etiam si illud, quod prius actum est, non ualet ad languoris curationem, hoc tamen, quod nunc agimus, ualeat ad languentium sanitatem. [*]( 17] Eph. 6,16-17. ) [*]( 3 hereticum et hereseos NM (p passim) antiquis o antiqua et stirpe M 1 dampnationis NMp 6 eisdem M iisdem a 8 trii Mp 9 condfemynarint M(v} habunde p 12 medullam N medelam Mpo 13 nou queunt Mv dampnationes Nl 15 extimemur M 19 ca|capud p 20 seccet p desecet Mv: cf. 1, 1, 2 sectis capitibus renascuntur 22 iDltrum pl 25 medulla N medela Mpv 26 ad] a N langoris dampnationem M(v) 27 ualeat ex ueleat N )

247