De Incarnatione Domini Contra Nestorum

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 17). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1888.

Hanc ergo eius confessionem, id est. catholicorum omnium fidem et omnes Africani episcopi, unde scribebat, et omnes Gallicani, ad quos scribebat, conprobauerunt, neque ullus adhuc omnino extitit cui fides haec sine infidelitatis crimine displiceret, quia professae impietatis est probatam negare pietatem.

sufficere t\'rgo solus nunc ad confutandam haeresim deberet consensus omnium, quia indubitatae ueritatis manifestatio est auctoritas uniuersorum et perfecta ratio facta est ubi nemo dissentit, ita ut, si qui contra hoc sentire nitatur, huius a prima. statim fronte non tam sit audienda assertio quam damnanda peruersitas, quia praeiudicium secum damnationis exhibet qui iudicium uniuersitatis impugnat, et audientiae locum non habet qui a cunctis statuta conuellit. confirmata enim semel ab omnibus ueritate, quidquid contra id uenit., hoc ipso statim falsitas esse noscenda. est quod a ueritate dissentit, ac per hoc sufficere ei etiam id solum conuenit ad sententiam damnationis, quod discrepat a iudicio ueritatis. sed tamen quia.