De Incarnatione Domini Contra Nestorum
Cassian, John
John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 17). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1888.
rnouit deus sine sui corruptione misceri et tamen in ueritate misceri, et ita suscipere, ut nihil ei crescat augmenti, sicut se ipsum totum nouit infundere, ut nihil ei accidat detrimenti. non ergo ad intellegentiam inbecillitatis nostrae secundum experimentorum uisibilia documenta facientes coniecturam de aequalibus se inuicem ingredientibus creaturis putemus deum hominemque commixtum et tali confusione carnis et uerbi quasi aliquod corpus effectum.
absit ita credere, ut conflatili quodammodo genere duas naturas in unam redactas arbitremur esse substantiam; huiusmodi enim commixtio partis utriusque corruptio est. deus enim, qui capabilis, non capax est, penetrans, non penetrabilis, implens, non implebilis, qui ubique simul totus est et ubique diffusus est. per infusionem potentiae suae misericorditer naturae est mixtus humanae.
et post pauca: nascitur ergo [*]( 1 et hac intellegentia] incaux loqueris margo N intelligentia Mp 2 factum sit caro Mpv 4 nunquam M 5 propriae N designaretur pl 6 misterio quod M 10 dei] deus M post deus addit p: qui natus est ei maria 11 mixtus M 12 sit] est Mv 13 nouit enim.v corrumptione p 14 et ita Np: nouit in se ita Mv 16 accedat M intelligentiam p 20 comixtum p 22 conflatilia aliquo modo uel geuere M 25 capabilia non capax ost Nv: capai non capabiiis est Ma capai est non capabilis p 27 difusus N )