De Incarnatione Domini Contra Nestorum

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 17). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1888.

rnouit deus sine sui corruptione misceri et tamen in ueritate misceri, et ita suscipere, ut nihil ei crescat augmenti, sicut se ipsum totum nouit infundere, ut nihil ei accidat detrimenti. non ergo ad intellegentiam inbecillitatis nostrae secundum experimentorum uisibilia documenta facientes coniecturam de aequalibus se inuicem ingredientibus creaturis putemus deum hominemque commixtum et tali confusione carnis et uerbi quasi aliquod corpus effectum.

absit ita credere, ut conflatili quodammodo genere duas naturas in unam redactas arbitremur esse substantiam; huiusmodi enim commixtio partis utriusque corruptio est. deus enim, qui capabilis, non capax est, penetrans, non penetrabilis, implens, non implebilis, qui ubique simul totus est et ubique diffusus est. per infusionem potentiae suae misericorditer naturae est mixtus humanae.