De Incarnatione Domini Contra Nestorum

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 17). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1888.

nec dubium id est re ipsa penitus declarante. hinc enim illud est quod intercessionibus suis Pelagianistarum querellas fouet et scriptis suis causas illorum asserit, quod subtiliter his uel ut uerius dixerim subdole patrocinatur et consanguineae sibi improbitati improbo suffragatur affectu, sciens scilicet eiusdem se esse sensus, eiusdem spiritus, et ideo [*]( 4 maiore N1 9 eadem uiam M 10 omne ... 11 donum om. M omnet sacri N 11 donum et omnem av 12 pose JV 13 addiderunt] nota quod (quid m. 2) heretici sentiant margo N 14 factum fnisse M 16 misterio p 17 hereaeos NMp 20 ut] et N 23 illius] intellege haereseos dicant Npv fuisset M fuisse domini p 24 homine N nisi N* 25 ualeat N\' id est] idem M poenitus N reclamaute M i 27 quaereUaa N querelas Mpv28 uelud M1 patrocinator N I )

241
.,dolens cognatam sibi haeresim ab ecclesia esse disiunctam, quam scit sibi utique peruersitate coniunctam.

Sed tamen quia illi, qui de hac pestilentium spinarum stirpe descenderant, diuina ope iam ac pietate sanati sunt, orandus quoque etiam nunc dominus deus noster est, ut, quia consentaneae sibi in quibusdam sunt pristina illa haeresis et haec noua, similibus malorum initiis similem bonorum exitum largiatur.

Leporius enim, tunc monachus, modo presbyter, qui ex Pelagii ut supra diximus institutione uel potius prauitate descendens apud Gallias assertor praedictae haereseos aut inter primos aut inter maximos fuit, a nobis admonitus, a deo emendatus ita male conceptam persuasionem magnifice condemnauit, ut non minus paene admiranda sit correctio illius quam inlaesa multorum fides, quia primum est errorem penitus non incurrere, secundum bene repudiare.